0

Quis intelligere Eutropii Breviarii linguam Latinam clarissimam potest?

8ヶ月前

Who's able to understand the very simple Latin from Eutropius' Breviarium?
Quien puede intender el Latin muy sencillo del Breviarium de Eutropio?
Qui peut comprende le très clair Latin du Breviarium de Eutropius?
Chi riesce a comprendere il chiarissimo Latino del Breviario di Eutropio?

EVTROPIUS - BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE (AB VRBE CONDITA)
LIBER PRIMVS (I, II)
I. Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.
II. Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.

人気

0
David
Flag英語7時間前
コメント: 0詳細レポート
free english lessons
cheap english lessons
tight budget
0
Natalia
Flagスペイン語1日前
コメント: 6詳細レポート
vocabulario
vocabulary
spanish
español
cultura
0
Flagスペイン語21時間前
コメント: 0詳細レポート
MapProfile Picture
スペイン語
Flag イタリア
6:47 PM (GMT+02:00)
登録日: 2016年2月6日